- TAUROMINIUM
- TAUROMINIUMseu Tauromenium Ptol.Paterculo, l. 2. c. 79. et Strab. quod et Naxos, teste Plin. l. 3. c. 8. et Solinô, c. 11. (licet apud Strab. sint urbes diversae, colonia et oppid. Siciliae inter Messanam ad Boream et Catanam ad Austrum 30. mill. pass. nunc Toarmina. A Siculis, Zanclaeis Hyblensibus praecipue, quibus Naxiorum eversorum agrum donaverat Dionysius Sen. in monte sive vertice Tauro conditum, cum Himilcon eos in deditionem perduxisset; sie dictum, quod una in promontorio Tauro congregati, eum muris sepsissent Siculi: et nequiquam d Dionysio tentatum, cum hoc loco, subactô Rhegiô, copias admovere cogitaret. Diod. l. 16. ab Andromacho Timaei Patre instauratum scribit, nominatumqueve, quod tam diu in colle Tauro, qui Naxo imminebat; habitâsset ibique esset moratus. Congregavit autem is in Urbem reliquias exulum Naxi; quibus incrementis acceptis, urbs cito opes et dignitatem acquisivit. Demum sub Augusto Caes. translatis e patria Tauromenitis, Romanam Coloniam recepit. Unde Plin. praefatus l. 3. c. 8. Colonia Taurominium, quae antea Naxus. Non quod Naxum incoluerint Tauromenitae, sed τὸν ὑπὲρ τῆς Νάξου λόφον collem, qui imminebat Naxo; Strabo, l. 6. Apud Goltzium Sic. tab. 6. nummus est ΤΑΥΡΟΜΕΝΙΤΑΝ Cum VII. Chordarum plectro: et aversa parte ΑΡΧΑΠΤΑ cum laureato Apollinis capite: quae Naxiorum religio fuit. Theocles enim Naxum condidit et Apollinis Αρχηγέτου h. e. Ducis aram: cum Naxiorum dein agris eriam sacra Tauromenitae acceperunt. Ioh. Marshamus, Canone Chron. Sec. XVI. At recentiori aevô Saraceni illud expugnârunt, A. C. 891. cum portu in ora Orientali in valle Demonae, in planitie 6. milliar. ab ostio Tauromenii fluv. in Boream 33. a Cantana in Caeciam. Tauromenon Ovidio, l. 4. Fast. v. 475.Himeraque et Didymen, Agrigentaque Tauromenonque.Hinc Taurominitanus nomen gentile. Lucan. l. 4. v. 461.Taurominitanam vincunt fervore Charybdim.Silius, l. 14. v. 257.Taurominitanâ cernunt a sede Charbydim.Iuvenal. Sat. 5. v. 92.Mullus erit domino quem misit Corsica, vel quemTauromenitanae rupes. ——–Nic. Lloydius. Vide et Naxus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.